Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus X

I. Apostolicae traditionis, dilectissimi, instituta seruantes, pastorali uos sollicitudine cohortamur, ut diem quem illi ab impiorum superstitione purgatum misericordiae operibus consecrarunt, deuotione religiosae consuetudinis celebremus, ostendentes apud nos auctoritatem patrum uiuere eorum que doctrinam in nostra oboedientia permanere.

Quoniam sancta tantae constitutionis utilitas non praeterito tantum tempori, sed etiam nostrae prospexit aetati, ut quod illis ad destructionem profuit uanitatum, hoc nobis proficeret ad incrementa uirtutum.

Quid autem tam aptum fidei, quid tam conueniens pietati, quam egentium iuuare pauperiem, infirmorum curam recipere, fraternis necessitatibus subuenire, et conditionis propriae in aliorum labore meminisse?

In quo opere, quantum quis possit quantum que non possit, solus ueraciter ille discernit, qui nouit quid quibusque contulerit.

Non solum enim spiritales opes et dona caelestia deo donante capiuntur, sed etiam terrenae et corporeae facultates ex ipsius largitate proueniunt, ut merito rationem eorum quaesiturus sit, quae non magis possidenda tradidit, quam dispensanda commisit.

Muneribus igitur dei iuste et sapienter utendum est, ne materia operis boni fiat causa peccati.

Nam diuitiae, quod ad ipsas species earum atque substantias pertinet, bonae sunt, et humanae societati plurimum prosunt, cum a beniuolis habentur et largis, nec illas aut luxuriosus prodigit, aut auarus abstrudit, ut tam pereant male conditae, quam insipienter expensae.

Tractatus X - pars 2

II. Quamuis autem laudabile sit intemperantiam fugere et turpium uoluptatum damna uitare, multi que magnifici facultates suas dedignentur occulere et in copia affluentes uilem atque sordentem horreant parcitatem, non est tamen talium aut felix abundantia, aut probanda frugalitas, si ipsis tantum propriae opes seruiunt, si eorum bonis nulli iuuantur pauperes, nulli fouentur infirmi, si de magnarum abundantia facultatum non captiuus redemptionem, non peregrinus solatium, non exul sentit auxilium.

Huiusmodi diuites egentiores omnibus sunt egenis.

Perdunt enim illos redditus quos possent habere perpetuos, et dum breui nec semper libero incubant usui, nullo iustitiae cibo, nulla misericordiae suauitate pascuntur; foris splendidi, intus obscuri; abundantes temporalium, inopes aeternorum; quia ipsi animas suas fame afficiunt et nuditate dehonestant, qui de his quae terrenis horreis commendarunt, nihil thesauris caelestibus intulerunt.

III. Sed forte sint aliqui diuitum qui, licet nullis largitionibus pauperes ecclesiae soleant adiuuare, alia tamen dei mandata custodiunt, et inter diuersa fidei et probitatis merita ueniabiliter sibi aestimant unam deesse uirtutem.

Verum haec tanta est, ut sine illa ceterae, etiam si sint, prodesse non possint.

Quamuis enim quis fidelis sit, et castus, et sobrius, et aliis moribus ornatus insignibus, si misericors tamen non est, misericordiam non meretur.

Ait enim dominus: Beati misericordes, quoniam ipsorum miserebitur deus.

Cum autem uenerit filius hominis in maiestate sua et sederit in throno gloriae suae, et congregatis omnibus gentibus, bonorum et malorum fuerit facta discretio, in quo laudabuntur qui ad dexteram stabunt, nisi in operibus beniuolentiae et caritatis officiis, quae Iesus christus sibi inpensa reputabit?

Quoniam qui naturam hominis suam fecit, in nullo se ab humana humilitate discreuit.

Sinistris uero quid obicietur, nisi neglectus dilectionis, duritia inhumanitatis et pauperibus misericordia denegata?

Quasi nec alias uirtutes dextri, nec alias offensiones habeant sinistri!

Sed illo magno summo que iudicio tanti aestimabitur uel largitatis benignitas uel tenacitatis impietas, ut pro plenitudine omnium uirtutum et pro summa omnium commissorum, et per unum bonum isti introducantur in regnum, et per unum malum illi in ignem mittantur aeternum.

Tractatus X - pars 3

IV. Nemo igitur, dilectissimi, de ullis sibi bonae uitae meritis blandiatur, si illi defuerint opera caritatis, nec de sui corporis puritate securus sit, qui nulla elemosinarum purificatione mundatur.

Elemosinae enim peccata delent, mortem perimunt, et poenam perpetui ignis extingunt.

Sed qui ab earum fructu fuerit uacuus, erit ab indulgentia retribuentis alienus, dicente Salomone: Qui obturat aures ne audiat imbecillum, et ipse inuocabit dominum, et non erit qui exaudiat eum.

Vnde et Tobias filium suum praeceptis pietatis instituens: Ex substantia, inquit, tua fac elemosinam, et noli auertere faciem tuam ab ullo paupere, ita fiet ut nec a te auertatur facies dei.

Haec uirtus omnes facit utiles esse uirtutes, quae ipsam quoque fidem, ex qua iustus uiuit et quae sine operibus mortua nominatur, sui admixtione uiuificat, quia sicut in fide est operum ratio, ita in operibus fidei fortitudo.

Dum ergo tempus habemus, sicut ait apostolus, operemur quod bonum est ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

Bonum autem facientes non deficiamus, tempore enim suo metemus.

Praesens itaque uita tempus est sationis, et retributionis tempus est messis, quando unusquisque seminum fructum secundum sationis suae percipiet quantitatem.

De prouentu autem istius segetis nemo falletur, quia animorum ibi magis quam impendiorum mensura taxabitur, et tantum reddent exigua de exiguis, quantum magna de magnis.

Et ideo, dilectissimi, satisfiat apostolicis institutis.

Et quia die illo prima est futura collectio, omnes uos deuotioni uoluntariae praeparate, ut unusquisque secundum sufficientiam suam habeat in sacratissima oblatione consortium.

Exorabunt pro uobis et ipsae elemosinae et hi qui uestris muneribus iuuabuntur, ut ad omne opus bonum idonei semper esse possitis, in christo Iesu domino nostro, qui uiuit et regnat per infinita saecula saeculorum.

Amen.


Return to index