Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus XIX

Cum de aduentu regni dei et de fine temporum mundi discipulos suos saluator instrueret totam que ecclesiam suam in apostolis erudiret: Cauete, inquit, ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et cogitationibus saecularibus.

Quod utique praeceptum, dilectissimi, ad nos specialius pertinere cognoscimus, quibus denuntiatus dies, etiam si est occultus, non dubitatur esse uicinus.

Ad cuius aduentum omnem hominem conuenit praeparari, ne quemquam aut uentri deditum aut curis saecularibus inueniat implicatum.

Cotidiano enim, dilectissimi, experimento probatur satietate carnis aciem mentis obtundi, et ciborum nimietate uigorem cordis hebetari, ita ut delectatio edendi etiam corporis contraria sit saluti, nisi ratio temperantiae obsistat inlecebrae, et quod futurum est oneri, subtrahat uoluptati.

Quamuis enim nihil sine anima caro desideret, et inde accipiat sensus unde sumit et motus, eiusdem tamen animae est quaedam subditae sibi negare substantiae, et interiore iudicio ab inconuenientibus exteriora frenare, ut a corporeis cupiditatibus saepius libera, in aula mentis possit diuinae uacare sapientiae, ubi omni strepitu terrenarum silente curarum, in meditationibus sanctis et in deliciis laetetur aeternis.

Quod etsi in hac uita difficile est continuari, potest tamen frequenter adsumi, ut saepius ac diutius spiritalibus quam carnalibus occupemur, et cum melioribus curis maiores inpendimus moras, in incorruptibiles diuitias etiam temporales transeunt actiones.

Tractatus XIX - pars 2

Huius obseruantiae utilitas, dilectissimi, in ecclesiasticis praecipue est constituta ieiuniis, quae ex doctrina sancti spiritus ita per totius anni circulum distributa sunt, ut lex abstinentiae omnibus sit adscripta temporibus.

Siquidem ieiunium uernum in quadragesima, aestiuum in pentecosten, autumnale in mense septimo, hiemale autem in hoc qui est decimus celebramus, intellegentes diuinis nihil uacuum esse praeceptis, et uerbo dei ad eruditionem nostram omnia elementa seruire, dum per ipsius mundi cardines, quasi per quattuor euangelia, incessabili tuba discimus quod et praedicemus et agamus.

Dicente enim propheta: Caeli enarrant gloriam dei, et opera manuum eius adnuntiat firmamentum, dies diei eructuat uerbum, et nox nocti indicat scientiam, quid est per quod nobis ueritas non loquatur?

Ipsius uoces in die, ipsius audiuntur in nocte, et pulchritudo rerum unius dei opificio conditarum non desinit cordis auribus magistram insinuare rationem, ut inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur, et non creaturis, sed creatori omnium seruiatur.

Cum ergo uniuersa uitia per continentiam destruantur, et quidquid auaritia sitit, quidquid superbia ambit, quidquid luxuria concupiscit, huius uirtutis soliditate superetur, quis non intellegat quantum nobis praesidii per ieiunia conferatur, in quibus indicitur ut non solum a cibis, sed etiam ab omnibus carnalibus desideriis temperetur?

Alioquin superfluum est suscipere esuriem, et iniquam non deponere uoluntatem, reciso adfligi cibo, et a concepto non silere peccato.

Carnale est, non spiritale ieiunium, ubi soli corpori non parcitur, et in his quae omnibus deliciis nocentiora sunt, permanetur.

Quid prodest animae foris agere dominam, et intus seruire captiuam, membris imperare, et ius propriae libertatis amittere?

Et merito plerumque patitur famulam rebellantem, quae non reddit domino debitam seruitutem.

Ieiunans ergo corpore ab escis, mens ieiunet a uitiis, et curas cupiditates que terrenas regis sui lege diiudicet.

Tractatus XIX - pars 3

Meminerit primam dilectionem deo, secundam debere se proximo, omnes que affectus suos hac regula dirigendos, ut nec a cultu recedat domini, nec ab utilitate conserui.

Quomodo autem deus colitur, nisi ut quod ipsi placet, placeat et nobis, nec ab eius imperio noster umquam resultet affectus?

Quoniam si hoc quod ille uult uolumus, ab illo sumet infirmitas nostra uirtutem, a quo ipsam accepimus uoluntatem: Deus est enim, sicut apostolus ait, qui operatur in nobis et uelle et perficere pro bona uoluntate.

Nec superbia itaque homo inflabitur, nec desperatione frangetur, si bonis diuinitus datis in gloriam dantis utatur, et ab his desideria sua reuocet quae sibi nocitura cognouit.

Abstinens enim ab inuidiae malignitate, a luxuriae dissolutione, a perturbatione iracundiae, a cupiditate uindictae, purificabitur ueri sanctificatione ieiunii, et incorruptibilium deliciarum uoluptate pascetur, ut per usum spiritalem etiam terrenas copias in caelestem nouerit transferre substantiam, non sibi condendo quae acceperit, sed magis magis que multiplicando quod dederit.

Vnde paternae caritatis affectu dilectionem uestram monemus, ut ieiunium decimi mensis fructuosum uobis elemosinarum largitate faciatis, gaudentes quod per uos dominus pauperes suos pascit et uestit, quibus utique posset eas quas uobis contulit tribuere facultates, nisi pro ineffabili misericordia sua et illos iustificaret de patientia laboris et uos de opere caritatis.

Quarta igitur et sexta sabbati ieiunemus, sabbato autem apud beatissimum Petrum apostolum uigilias celebremus, qui et orationes et ieiunia et elemosinas nostras precibus suis dignabitur adiuuare, praestante domino nostro Iesu christo, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat per omnia saecula saeculorum.

Amen.


Return to index