Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus XX

Dispensationes misericordiae dei, quas saluator noster pro humani generis reparatione suscepit, ita sunt, dilectissimi, diuinitus ordinatae, ut euangelium gratiae uelamen legis tolleret, non instituta destrueret.

Vnde custodienda nobis est dominica illa sententia, qua dixit non se uenire legem soluere sed implere, ut nos quoque huic regulae, quantum donante deo possumus, seruiamus, scientes nihil esse de ueteris testamenti constitutionibus neglegendum, si uigilanter studeamus agnoscere quid ibi transitura obumbratione uelatum, quid permansura actione sit conditum.

Nam discretio ciborum et hostiarum, circumcisio carnis, differentia baptismatum et obseruatio baptismorum, non adhuc sub figuratis significationibus sunt agenda, quae etiam sunt rebus ipsis quae significabantur impleta, mandata uero et praecepta moralia sicut sunt edita perseuerant, quia non aliud insinuant quam loquuntur, et apud christianam deuotionem augmento crescunt, non cessatione deficiunt.

Diligere itaque deum et proximum, honorare patrem et matrem, non adorare deos alienos, et cetera quae aut terribiliter sunt prohibita aut salubriter imperata, non aliter ex legalibus institutis quam ex euangelicis ueneramur edictis, ut quamuis multa accesserint ex nouitate gratiae, nihil tamen inminutum sit de antiquitate iustitiae.

Vnde merito disposuerunt apostolicae sanctiones ut ueterum ieiuniorum utilitas permaneret, et licet ecclesiae consuetudo prolixioribus se castigationibus exercere didicisset, amplecteretur tamen continentiae sanctificationem ex lege uenientem.

Quibus enim donatum erat posse quod maius est, indecens fuit non celebrare quod minus est.

Tractatus XX - pars 2

Hac ergo ratione, dilectissimi, euidenter instructi, ecclesiasticis regulis ieiunium decimi mensis adiungimus, id que deuotioni uestrae, sicut est moris, indicimus, quoniam plenum pietatis plenum que iustitiae est ut terrenorum fructuum perceptione conclusa agantur gratiae deo et sacrificium ei misericordiae cum ieiunii immolatione soluatur.

Gaudeat quisque copia sua et multa se horreis suis intulisse laetetur, sed ita ut de abundantia eius etiam a pauperibus gaudeatur.

Fecunditatem segetum, fluenta uitium, partus arborum, ubertas imitetur animorum, quod dedit terra, dent corda, ut possimus dicere cum propheta: Terra nostra dedit fructum suum.

Deus namque uerus et summus agricola non solum corporalium sed etiam spiritalium auctor est fructuum, et utraque semina, utraque plantaria duplici nouit exercere cultura, dans agris profectus germinum, dans animis incrementa uirtutum, quae sicut ab una prouidentia sumpsere principium, ita ad unius operis uocant effectum.

Homo enim, ad imaginem et similitudinem dei factus, nihil habet in naturae suae honore tam proprium quam ut bonitatem sui imitetur auctoris, qui donorum suorum sicut misericors largitor est, ita est et iustus exactor, uolens nos operum suorum esse consortes, ut quamuis nullam nos ualeamus creare naturam, possimus tamen acceptam per dei gratiam exercere materiam, quia non ita usui nostro bona terrena conlata sunt, ut carnalium tantum sensuum uoluptati satietati que seruirent, alioquin nihil a pecudibus, nihil distaremus a bestiis, quae alienis necessitatibus consulere nesciunt et solam sui ac suorum fetuum curam habere nouerunt.

Tractatus XX - pars 3

Animalia igitur, carentia intellectu, nullo sunt erudita mandato, nec acceperunt legem, quae non accepere rationem.

Vbi autem est inluminatio rationis, ibi est et disciplina pietatis, quae dilectionem et deo debet et proximo.

Non enim aliter probatur homo amator esse sui, nisi appareat eum et supra se naturae suae auctorem et secundum se naturae suae amare consortem.

Merito in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae.

Merito disputationum omnium latitudo sub paucorum breuitate uerborum plenissimo est explicata compendio.

Diligatur deus, diligatur et proximus, ita ut formam diligendi proximi ab ea qua nos deus diligit dilectione sumamus, qui etiam malis bonus est et benignitatis suae donis non solum cultores suos confouet sed etiam negatores.

Amentur propinqui, amentur extranei, et quod debetur amicis, supererogetur inimicis.

Quamuis enim quorundam malignitas nulla humanitate mitescat, non sunt tamen infructuosa opera pietatis, nec umquam perdit beniuolentia quod praestat ingrato.

Nemo se, dilectissimi, ab opere bono faciat alienum, nemo de sua tenuitate causetur, tamquam qui sibi uix sufficit, et alium iuuare non possit.

Magnum est quod proferat ex paruo, et in diuinae lance iustitiae non quantitate munerum sed pondere pensatur animorum.

Euangelica uidua duos nummos in gazophilacium misit et omnium diuitum dona transcendit.

Nulla apud deum uilis est pietas, nulla infructuosa miseratio.

Diuersos quidem hominibus dedit census, sed non diuersos quaerit affectus.

Aestiment omnes substantias suas, et qui plus accepere plus tribuant.

Fiat abstinentia fidelium cibus pauperum, et quod quisque subtrahit sibi, proficiat indigenti, quia licet multum et animis et corporibus conferant remedia parcitatis, parum tamen utilia sunt ipsa ieiunia, nisi misericordiae sanctificentur effectu.

In elemosinis enim uirtus quaedam est instituta baptismatis, quia sicut aqua extinguit ignem, sic elemosina peccatum, et per eundem spiritum dicitur: Lauamini, mundi estote, per quem dicitur: Date elemosinam et omnia munda sunt uobis, ut nemo ambigat, nemo diffidat regenerationis sibi nitorem etiam post multa peccata restitui, qui elemosinarum studuerit purificatione mundari.


Return to index