Sancti Leonis Magni Tractatus

SERMO LXXXV [Al. LXXXIII]. In Natali S. Laurentii martyris

SYNOPSIS.

I. Quid intersit inter Christi et Martyrum mortem.---II. Quae utriusque efficacia.---III. Laurentii et facultates et fidem Ecclesiae servantis fortitudo.---IV. Charitate Laurentium invincibilem factum.

CAP. I.

Cum omnium, dilectissimi, summa virtutum et totius plenitudo justitiae de illo amore nascatur, quo Deus proximusque diligitur, in nullis profecto hic amor sublimius excellere clariusque fulgere, quam in beatissimis martyribus invenitur: qui Domino nostro Jesu Christo pro omnibus hominibus mortuo tam propinqui sunt imitatione charitatis quam similitudine passionis. Quamvis enim illi dilectioni, qua Dominus nos redemit (Rom. V, 8), nulla cujusquam benignitas possit aequari, quia aliud est pro justo mori hominem sua necessitate moriturum, aliud pro impiis occumbere a debito mortis alienum, multum tamen universis hominibus etiam martyres contulerunt, quorum fortitudine ita ejus largitor usus est Dominus, ut poenam mortis et atrocitatem crucis nulli suorum vellet esse terribilem, sed multis faceret imitabilem. Si ergo nullus bonus sibi soli est bonus, nec cujusquam sapientis sibi tantum sapientia est amica; et haec verarum natura virtutum est, ut multos a tenebroso abducat errore, qui earum clarus est lumine: ad erudiendum Dei populum nullorum est utilior forma quam martyrum. Eloquentia sit facilis ad exorandum; sit ratio efficax ad suadendum; validiora tamen sunt exempla quam verba; et plus est opere docere quam voce.

CAP. II.

In quo excellentissimo genere doctrinae beatus martyr Laurentius, cujus passione dies hodiernus illustris est, quam gloriosa polleat dignitate, etiam persecutores ipsius sentire potuerunt, cum illa mirabilis animi fortitudo, de Christi principaliter amore concepta, non solum ipsa non cederet, sed etiam alios exemplo suae tolerantiae roboraret. Cum enim furor gentilium potestatum in electissima quaeque Christi membra saeviret, ac praecipue eos qui ordinis erant sacerdotalis impeteret, in levitam Laurentium, qui non solum ministerio sacramentorum, sed etiam dispensatione ecclesiasticae substantiae praeeminebat, impius persecutor efferbuit, duplicem sibi praedam de unius viri comprehensione promittens, quem si fecisset sacrae pecuniae traditorem, faceret etiam verae religionis exsortem. Armatur itaque gemina face homo pecuniae cupidus et veritatis inimicus: avaritia, ut rapiat aurum; impietate, ut auferat Christum. Postulat sibi ab immaculato sacrarii praesule opes ecclesiasticas, quibus avidissimus inhiabat, inferri. Cui levita castissimus ubi eas repositas haberet ostendens, numerosissimos sanctorum pauperum obtulit greges, in quorum victu atque vestitu inamissibiles condiderat facultates, quae tanto integrius erant salvae, quanto sanctius probabantur expensae.

CAP. III.

Fremit ergo praedo frustratus, et in odium religionis, quae talem divitiarum usum instituisset, exardescens, direptionem thesauri potioris aggreditur; ut apud quem nullam denariorum substantiam reperisset, illud depositum, quo sacratius erat dives, auferret. Renuntiare Christo Laurentium jubet, et solidissimam illam levitici animi fortitudinem diris parat urgere suppliciis. Quorum ubi prima nihil obtinent, vehementiora succedunt. Laceros artus et multa verberum sectione conscissos subjecto praecipit igne torreri: ut per cratem ferream, quae jam de fervore continuo vim in se haberet urendi, conversorum alterna mutatione membrorum, fieret cruciatus vehementior et poena productior.

CAP. IV.

Nihil obtines, nihil proficis, saeva crudelitas. Subtrahitur inventis tuis materia mortalis, et Laurentio in coelos abeunte tu deficis. Flammis tuis superari charitatis Christi flamma non potuit, et segnior fuit ignis qui foris ussit quam qui intus accendit. Servisti, persecutor, martyri, cum saevisti; auxisti palmam, dum aggeras poenam. Nam quid non ad victoris gloriam ingenium tuum reperit, quando in honorem transierunt triumphi, etiam instrumenta supplicii? Gaudeamus igitur, dilectissimi, gaudio spiritali, et de felicissimo inclyti viri fine gloriemur in Domino, qui est mirabilis in sanctis suis (Ps. LXVII, 36), in quibus nobis et praesidium constituit et exemplum; atque ita per universum mundum clarificavit gloriam suam, ut a solis ortu usque ad occasum, leviticorum luminum coruscante fulgore, quam clarificata est Jerosolyma Stephano, tam illustris fieret Roma Laurentio. Cujus oratione et patrocinio adjuvari nos sine cessatione confidimus: ut quia omnes, sicut Apostolus ait: Quicumque volunt in Christo pie vivere, persecutionem patiuntur (I Tim. III, 12), corroboremur spiritu charitatis, et ad superandas omnes tentationes constantis fidei perseverantia muniamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, viventem et regnantem cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.


Return to index