Sancti Leonis Magni Tractatus

SERMO LXXXVI [Al. LXXXIV]. De Jejunio septimi mensis I

SYNOPSIS.

I. Indicit jejunium ex auctoritate, suadet ex charitate, ut corpus castigetur et pauper adjuvetur.---II. Parum esse nulli auferre proprium, nisi et pauperi tuum largiaris.

CAP. I.

Observantiam quidem vestram, dilectissimi, ita novimus esse devotam, ut animas vestras non solum legitimis, sed etiam voluntariis jejuniis excolatis. Verumtamen adjicienda est huic studio etiam nostrae admonitionis exhortatio, ut si qui sunt in hoc exercitio tardiores, in his saltem diebus communi abstinentiae se obedienter adjungant, in quibus nos oportet sacratissimam consuetudinem attentius celebrare, ut per humilitatem jejunii contra omnes hostes nostros divinum mereamur auxilium. Res enim est praecipui operis, quam et ex auctoritate indicimus, et ex charitate suademus: ut paululum edendi libertate compressa, castigationi corporum et pauperum studeamus alimoniae, quos qui reficit animam suam pascit, et temporales epulas in delicias mutat aeternas.

CAP. II.

In locum igitur malarum cupiditatum sanctorum desideriorum incrementa succedant. Cesset iniquitas, sed non sit otiosa justitia. Quem nullus patitur opprimentem, sentiat aliquis adjuvantem. Parum est enim non auferre aliena, nisi largiaris et propria. Sub oculis justi judicis sumus, qui novit quantam unicuique bene operandi dederit facultatem. Non vult otiosa esse munera sua, qui servis suis sic mensuras mysticorum distribuit talentorum, ut creditum qui liberaliter erogasset, augeret; qui steriliter servasset, amitteret (Matth. XXV, 28; Luc. XIX, 26). Et ideo, dilectissimi, quia septimi mensis jejunium celebrare nos convenit, sanctitatem vestram monemus ut quarta et sexta feria jejunemus; sabbato vero apud beatum Petrum Apostolum pariter vigilemus, cujus suffragantibus meritis ab omnibus tribulationibus mereamur absolvi: per Jesum Christum Dominum nostrum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.


Return to index