Sancti Leonis Magni Tractatus

SERMO XCIV [Al. XCII]. De Jejunio septimi mensis IX

SYNOPSIS.

I. Magis curandum esse jejunium spiritale quam corporale.---II. In quo spiritale jejunium sit positum, et quo auxilio implendum.---III. Cur quatuor temporum jejunium fuerit institutum.---VI. Deum diligi, cum proximus diligitur et juvatur.

CAP. I.

Scio quidem, dilectissimi, plurimos vestrum ita in iis quae ad observantiam Christianam pertinent esse devotos, ut nostris cohortationibus non indigeant admoneri. Quod enim dudum et traditio decrevit, et consuetudo firmavit, nec eruditio ignorat, nec pietas praetermittit. Sed quia sacerdotalis officii est erga omnes Ecclesiae filios curam habere communem, in id quod et rudibus prosit et doctis, quos simul diligimus, pariter incitamus: ut jejunium quod nobis septimi mensis recursus indicit, fide alacri per castigationem animi et corporis celebremus. Quamvis enim diminutio cibi carnem proprie videatur afficere, nihil tamen corporeis sensibus vel conceditur vel negatur, quod non sicut ad servientem, ita pertineat ad jubentem. Cum itaque unusquisque homo duplicem in se legem habeat continentiae, nihilque actionum nostrarum ad solum corpus, multa autem ad solum referenda sint animum, prudenter debemus advertere quam indecens quamque injustum sit, si quod a superiore indicitur ab inferiore negligatur. Ut autem mens rationalis salubriter exteriora castiget, debet etiam propria exercere jejunia: quia non solum carnis desideriis, sed etiam animi cupiditatibus convenit repugnare, dicente Scriptura: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere (Eccli. XVIII, 30). Jejunans ergo ab iis quae caro appetit, jejunet et ab iis quae male interior substantia concupiscit. PESSIMUS enim animae cibus est, velle quod non licet; et noxia cordis delectatio est, quae aut turpi lucro pascitur, aut superbia extollitur, aut ultione laetatur. Quamvis enim his affectibus motus quoque corporis serviant, ad originem tamen suam cuncta respiciunt, et ibi consetur qualitas actionis, ubi invenitur initium voluntatis, quam revocare a pravis desideriis optimum maximumque jejunium est, quia tunc est edendi abstinentia fructuosa quando exterior parcitas a temperantia interiore procedit.

CAP. II.

Celebraturi igitur, dilectissimi, verum et spiritale jejunium, quod et corpus et animum sui puritate sanctificet, cordis nostri secreta rimemur, et quibus rebus aut contristentur aut gaudeant, justo discutiamus examine. Ac si quis amor vanae gloriae, si qua radix avaritiae, si quod inest virus invidiae, nihil talium anima sumat escarum, sed virtutum intenta deliciis, coelestes epulas terrenae praeferat voluptati. Agnoscat homo sui generis dignitatem, factumque se ad imaginem et similitudinem sui Creatoris intelligat; nec ita de miseriis quas per peccatum illud maximum et commune incidit expavescat, ut non se ad misericordiam sui Reparatoris attollat. Ipse enim dicit: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum (Levit. XIX, 2): hoc est, me eligite, et ab iis quae mihi displicent abstinete. Facite quod amo, amate quod facio. Et cum videtur esse difficile quod jubeo, ad jubentem accurrite; ut unde datur praeceptum, praestetur auxilium; non negabo opem qui tribui voluntatem. Jejunate ab adversis, abstinete a contrariis. Ego sum cibus vester et potus: nemo quae mea sunt inefficaciter concupiscit; qui enim ad me tendit ex mei participatione me quaerit.

CAP. III.

His, dilectissimi, cohortationibus, quibus nos ad bona incommutabilia et ad gaudia invitat aeterna, plenae sunt omnes divinarum paginae litterarum; et hoc nobiscum agit Testamenti utriusque doctrina, ut inhaereamus veris et contineamus a vanis. Non enim apprehendi potest quod promittitur nisi custoditum fuerit quod jubetur. Quid autem justius quam ut homo, cujus fert imaginem, faciat voluntatem, et per abstinentiam cibi jejunet a lege peccati? Ideo enim ipsa continentiae observantia quatuor est assignata temporibus, ut in idipsum totius anni redeunte decursu, cognosceremus nos indesinenter purificationibus indigere, semperque esse nitendum, dum in hujus vitae varietate jactamur, ut peccatum, quod fragilitate carnis et cupiditatum pollutione contrahitur, jejuniis atque eleemosynis deleatur.

CAP. IV.

Esuriamus paululum, dilectissimi, et aliquantulum quod juvandis possit prodesse pauperibus, nostrae consuetudini subtrahamus. Delectetur conscientia benignorum fructibus largitatis; et cum gaudio tribuens, quo es laetificandus, accipies. Dilectio proximi dilectio Dei est, qui plenitudinem legis et prophetarum in hac geminae charitatis unitate constituit (Matth. XXII, 40); ut nemo ambigeret Deo se offerre quod homini contulisset, dicente Domino Salvatore, cum de alendis juvandisque pauperibus loqueretur: Quod uni eorum fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Quarta igitur et sexta feria jejunemus; sabbato vero apud beatum Petrum apostolum vigilias celebremus, cujus nos meritis et orationibus credimus adjuvandos, ut misericordi Deo jejunio nostro et devotione placeamus, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.


Return to index